

Epistola ad Hebraeos*
Caput 10: Versus 30
Mihi vindicta,etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium praestat. Haec igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum.